Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 10.1.1 | Cic. Fam. 10.1.3 (English) | >>Cic. Fam. 10.1.4 |
10.1.1
et afui proficiscens in Graeciam et , postea quam de medio cursu rei p . sum voce revocatus , numquam per
M . Antonium quietus fui ; cuius tanta est non insolentia (nam id quidem vulgare vitium est ) sed immanitas , non modo ut vocem sed ne vultum quidem liberum possit ferre cuiusquam . itaque mihi maximae curae est non de mea quidem vita cui satis feci vel aetate vel factis vel , si quid
etiam hoc ad rem pertinet , gloria , sed me patria sollicitat in primisque , mi Plance , exspectatio consulatus tui , quae ita longa est , ut optandum sit ut possimus ad id tempus rei p . spiritum ducere . quae potest enim spes esse in ea re p ., in qua hominis impotentissimi atque intemperantissimi
armis oppressa sunt omnia , et in qua nec senatus nec populus vim habet ullam nec leges ullae sunt nec iudicia nec omnino simulacrum aliquod ac vestigium civitatis ?
10.1.2
sed quoniam acta omnia mitti ad te arbitrabar , nihil erat
quod singulis de rebus scriberem ; illud autem erat amoris
mei , quem a tua pueritia susceptum non servavi solum sed etiam auxi , monere te atque hortari ut in rem p . omni .
cogitatione curaque incumberes . quae si ad tuum tempus perducitur , facilis gubernatio est ut perducatur autem magnae cum diligentiae est tum etiam fortunae .
sed et te aliquanto ante , ut spero , habebimus et , praeterquam quod rei p . consulere debemus , tamen tuae dignitati ita favemus , ut omne nostrum consilium , studium , officium , operam , laborem , diligentiam ad amplitudinem tuam conferamus . ita facillime et rei p ., quae mihi carissima est , et amicitiae nostrae , quam sanctissime nobis colendam puto , me intellego satis facturum .
10.1.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 10.1.1 | Cic. Fam. 10.1.3 (English) | >>Cic. Fam. 10.1.4 |